CHARITES seu GRATIAS

CHARITES seu GRATIAS
CHARITES, seu GRATIAS
quidam ex Venere et Iove genitas scripserunt; alii ex Venere, et Libero. Cicero ex Erebo et nocte ortas existimat. Statii Scholiastes, in primum Thebaidos, Iovis et Autonoes filias putat. Hesiodus Iovis et Eurynomes filias scribit. TRes sunt, Aglaia (quae et Pasithea) Thalia, Euphrosyne. Tot autem ideo esse prodiderunt, quia et benefici efle in alios debemus, et aliorum beneficia suscipere, et iis, qui in nos fuerunt liberales, retribuere, quae tres actiones unt separatae. Musaeus.
---- ---- Οἱ δὲ παλαιοὶ
Τρεῖς χάριτας ψεύσαντο πεφυκέναι, εἷς δέ τις Η῾ροῦς
Ο᾿φθαλμδς γελόων ἑκατὸν χαρίτεςςι τεςθήλει.
Aristaenetus, l. 1. ep. 10. Καὶ τοῖς ὄμμασι χάριτες οὐ τρεῖς καθ᾿ Η῾σίοδον, ἀλλὰ δεκάδων περιχοπεύει δέκας. Alii ideo dicunt tres Gratias esse, quia acceptum beneficium cum foenore reddi debeat. Quapropter solebant veteres ita Gratias pingere, ut una earum adversam faciem teneret, quasi a nobis profecta: duae vero nos adspicerent, ut duplex nobis beneficium rependi debere ostenderent. Nudae etiam pingebantur, quia beneficia fucô debent carere, et nullo velamine obtegi: Iuvenes, ne beneficii memoria senescat: Ridentes, quod hilariter dandum sit, Item Connexae, quia insolubiles esse Gratias decet, et unum beneficium aliud semper parere. Porro Blandae Sorores dicuntur Statio, Theb. l. 2. v. 286. Ab officio omnia blanditiis et amoris suavitate connectendi, ut habent Scholia prisca. Quod officium in tres sorores illas sic dispertit Martianus Capella, l. 2. Praeterea tres puellae, vultu decoreque parili ac aequâ venustate, luculentae sertis, religatae invicem manus, rosarumque speculis redimitae, ad Virginem convenêre: Quarum una osculata Philologiae frontem, illic ubi pubem ciliorum discriminat glabella
medietas, alia os eius, tertia pectus apprehendit. Prima, ut --- laetos oculis afflaret honores. Secunda gratiam eius linguae inspirabat, animo tertia caritatem. Sine his enim nihil come constare mortalibus putabatur. Hinc Theocritus, earum neglectarum Eidylliô, quod totidem verbis nostro aevo opprobrium canit, illud his verbis claudit:
---- ---- τί γὰρ Χαρίτων ἀγαπατὸν
Α᾿νθρώποις ἀπάνευθεν; ἀεὶ χαρίτεςςιν ἅμ᾿ εἴην.
Ut vero Maiestas Comitati constaret, Veneri famulas, Iunoni filias, honorabilitati venustatem postponens finxit Antiquitas. Coluthus ad Iunonem,
Φασί με, μήτερ Α῎ρηος, ὑπὀ ὠδίνεςςιν ἀέξειν.
Η᾿ϋκόμων Χαρίτων ἱερὸν χόρον ----
Idem nutricem illis dat eandem,
Η῾᾿ρην μὲν Χαρίτων ἱερην` ἐνέπουσι τιθην´ην..
Quam eandem Eunomies nomine intelligit Orpheus Hymnô Charitum, etc. Vide Casparum Barthium, Ammadvers. ad Statium, Part. 2. p. 439. Inter Socratis opera ex marmore, Charites celebrantur Plinio, l. 36. c. 5. Non postseruntur et Charites in propylaeo Atheniensium, quas Socrates fecit, alius ille, quam pictor, idem ut aliqui putant. Nec omittendum, quod Magdaeburgum imagines Charitum, dona sibi invicem aversô vultu porrigentium, ne viderentur beneficia obiectari vel exprobrari, iuter alia quondam monumenta habuisse ex Krantzii Saxonia observat Cl. Loccenius, Not. ad Curtium l. 8. c. 8. Vide etiam Gratiae.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • VENUS — I. VENUS ab antiquis amorum, gratiarum, pulchritudinis, deliciarum, voluptatumque omnium habita est Dea: ita dicta a veniendo, quod ad omnes res veniat, ut auctore est Cicer. l. 3. de Nat. Deor. c. 24. Hanc Poetae, ex spumâ maris et Caeli… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”